monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 4, 4
Divisio. In hac suasoria nihil aliud tractasse FUSCUM scio quam easdem quas supra rettuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. illud, quod nos delectavit, praeterire non possum. declamitarat Fuscus Arellius controversiam de illa, quae, postquam ter mortuos pepererat, somniasse se dixit, ut in luco pareret. valde in vos contumeliosus fuero, si totam controversiam, quam ego intellego me dicere *** (cum autem) Fuscus declamaret et a parte avi non agnoscentis puerum tractaret locum contra somnia et deorum providentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum, qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili versum:
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat.